Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.

@

Page

Réfer. : 1406 .
Auteur : Michelspacher, Stephan.
Titre : Cabale,
S/titre : Miroir de l'Art et de la Nature en Alchimie.

Editeur : Andrea Erffurt. Ausburg.
Date éd. : 1654 .
@

C A B A L A, S P E C V L V M ARTIS ET NATVRAE, IN ALCHYMIA;
Exinde,
Quid, Lapis Sophorum antiquissimus, reisit, qui triplex, & tamen simplex lapis existit.
Omnia hactenus ex varijs etiam scriptis paucis observata, singulis laboriosis amatoribus artis honoris ergò, Deo annuente, tam perspicuè ac lucidissimo speculo, proposita, & quatuor aeneis laminis incisis Picturis exhibita.
Per
Ignotum, attamen notum, sicuti insignia primae Figurae insculpta testantur,
Nunc è Germanico, Latnio versa
à
Strenuo Sapientiae cultore, & vnâ cum praestantissimi cujusdam Philosophi Diagraphe hujus ipsius argumenti, Rosae Crucis Fraternitati dicata edita, quò hac in materia amplius nil desideretur. ---------------------------------------------------------------------------*
Impressum Typis Andrea Erffurt, sumptibus Ioannis VVeh, Bibl: Aug; Anno M. DC. LIV.
@
@

pict


E X C E L L E N T I S S I M O C L A R I S S I M O Q V E V I R O, D O M I N O I O H A N N I R E M M E L I N O SVEVO - Vlmensi, PHILOsophiae Et Medicinae Doctori celeberrimo,
Domino & fautori meo piè colendo.
pict Xcellentissime Clarissimeque D.
Doctor, plurimùm observandae, Quantis petitionibus & rogationibus olim. Excellentia tua ex mera propensa affectione tam meiipsius quam etiam laudatissimarum praestantiumque Artium & scientiarum, comprimis verae Medicinae & Philosophiae ergò (vt rudis ego singularem istarum cognitionem & experientiam, qua Excellentia tua prae alijs à Deo donata excellit, interim conticeam) communicando
tradiderit Opusculum Anatomicum, de admiranda Fabrica
& conditione, Omnium & singularum Corporis, nobilissimi
intra Creaturas Hominis, partium, artificiosissimè depictarum,
& justa proportione invicem, ac si vivum quid repraesentarent
coâgmentatarum Catoptrum Microcosmicum inscriptum, A 2 scriptum,
@

vna cum earundem brevi at dilucida descriptione
Pinax Microcosmographicus titulata & latinè concepta
recenti Ea ipsa procul dubio recordabitur memoria.
Cum autem anatomicum illud opusculum in dies ab eo vsque tempore publicare constitueram, & longius quò minus
animi sensa in actum deducebam obstaculis varijs impeditus
fueram, nihil ominus tamen, instanti plurimorum Doctorum
quibus visum Anatomiae opus maximè arridebat monitu obtemperans
cum Excell. tuae consensu sanè difficulter nacto ta~dem
illud antemensem modò luci dederam solùm admirabat,
summae tuae Excellae, modestiae id ascribens, quod ea concedere
opus istud praefixo Autoris nomine prodire nolebat, cum
tamen effigies & insignia frontispicio Catoptri incisa inspectorem
de eo erudire & informare potuerint.
Verùm quia Praestantissimo Nobilissimoque viro, Dn~o Philippo Heinhofero, Patritio Augustano clarissimo, Catoptrum
istud vnâ cum Pinace, considerando, in quantum Nobilis
eius prestantia istiusmodi Artificiorum singularis amator
dexterrimusq; eorundemq; aestimator existat, simulque ea-ipsa
Magnatibus & Principibus viris, quibus omnibus & singulis9
celeberrimae eius Prestantiae virtutes, nunc nunc, vt gratijs eorundem
promeritis maximè fruatur, innotuêre, commendare
sciat, ad haec & meipsum favore clementer maximo prosequatur,
humiliter à me dicatum & tanquam dignissimi Patroni tutelae
oblatum erat, at tàm ipse Nobilissimus Heinhoferus ex
meradelectatione, & nunquam fatis laudanda affectione, qua
praestans ipsius virtus flagrat erga eiusmodi artificiosa Machinamenta,
quam alij plures summi Technophili, viri doctissimi,
nomen Authoris instanter instantius instantissime cognitum
tanquam debitum laboris trophaeum efflagitaverant, &
citius tactus Anatomicus labor & tractatus quam sollicitationibus
meis potestatem praesigendi & notificandi Nomen consecutus
secutus
@

eram impressus fuerat, id circo hac oblata occasione
accepto scilicet praesente, Doctorum certè eruditorum judicio,
de Sophorum Lapide non inconvenienter, sed vtilissimo
tractatulo, ab Authore sub obscurè in eo nominato, elaborato,
eum Excell. tuae submissè offerendo & ascribendo efficere
conabor, partim vt plurimorum Anatomias admiratorum
in notificando repetita me herclè petitione vix obtenta
concessione, Microcosmici Catoptri, eiusq; Pinacis Microcosmographici
Authore, desiderio obviaretur, partim vt Excellentiae
tuae, amore & cupidini, memoratae à natura quasi innatae
inter caeteras liberalia ingenia decorantes artes & scientias,
etiam verae Chemie' aliquo modo satisfieret, partim & vt quo
vsque divino auxilio commoditatem dexteriorem nactus fuero,
aliquatenus interea debitam tuae Excell. ob multifaria hactenus
in me collata beneficia gratitudinem meam declararem
& manifestarem.
Hisce Tractatulum hunc serena fronte suscipi, & in posterum favore & amore me prosequi & tuam Excellent. cum sibi
clarioribus benignae Omnipotentis tutelae quemadmodum &
meipsum ab eius integritate complecti peto. Datum Augustae
15. Januarij, Anno M. DC. LI.

Tua Excell:
studiosissimus
Stephanus Michelspacherus Tirolensis.
@

pict

Candidum Lectorem versionis hujus Author salutat.
B Enevole Lector cum Picturis hinc inde teutonica lingua incisa quae alijs nationibus facilè afferrent impedimentum, plurima occurrant, & in diexodo minoris experientiae
homimi obscuriora que'dam videri possunt, itaque necessarium
duxi Autoris labori & contextu eorum interpretationem juxta
se positam pre'mittere, horum vero vberiorem declarationem,
praestantissimi at anonymi Philosophi, brevioris discursus,
adjectione, subnectere; hoc Boni, boni consulent, Vale.

Interprétatio eorum quae Germanicè Picturis inscripta sunt.
Pictura prima Tractatuli quasi titulus.
I. Spiegel der Kunst und Natur. I. Speculum Artis & Naturae.
Natur. Natura
Kunst. Ars.
Cabala und die Alchimen Cabala & Alchymia, summam
Geben dir die höchste Arznen tibi exhibent Medicina~,
Darzu auch der Weisen Stein insuper etiam Sophorum Lapidem
In dem das Fundament allein qui vnicum existit fundamentum,
Ligt/wie für Augen zusehen ist quemadmodum
In disen Figuren zu der frist. in hisce Figuris videre licet.
(senn Faxit Deus vt grati pro pre'stanti
Ach Gott hilff dass wir danckbar & maximo hoc dono simus,
Für dise Gab so hoch und rein Deus siquidem cum alicui
Wan~ du nun auffthust herz un~ sin~ mentem & corda aperis, vt
Der da wollkommen ist hierinn hîc ad hoc praeparandu~ opus
Zubereiten hie dises Werck perficiatur, illi omnem sanè
Dem seu gegeben alle Stärck. largiris fortitudinem.
Heiss/
@

Heiss/Kalt/Trucken/Feucht/ Calidum, frigidum, siccum,
Erd/Wasser/Lufft/Fewer. humidum, Terra, Aqua, Aër,
Ignis.
Pictura Secunda.
2. Anfang: Exaltation. 2. Principium: Exaltatio.
Natur/Salmiac/Tragant/ Natura, Salarmoniacum,
Essig/Zinober/Bleu/Drakenblut/ Tragaganthum, Acetum, Cinnabaris,
Eissen/ Farb der Werck/ plumbum, Sanguis
Grad dess Fewer / Haupt dess Draconis, ferrum, Color operis,
Rabens/Kupffer. Gradus ignis, caput corvi,
cuprum.
Pictura Tertia.
3. Mittel: Conjunction. 3. Medium: Conjunctio.
Tinctur/ Coagulation/ Distillation/ Tinctura, Coagulatio, destillatio,
Putrefaction/ Solution/ putrefactio, solutio, sublimatio,
Sublimation/Calcination. Calcinatio.
Pictura Quarta.
4. End: Multiplication. 4. Finis: Multiplicatio.
Der Brunn dess Lebens. Fons Vitae.
Sequitur Authoris Diexodus, seu ipse contextus.
pict
INTRO-*
@

I N T R O I T V S A D L E C T O R E M HVIVS ARTIS.
L Egens sine intellectu, cum oculis plura videat, at eorum nil sapiat, vmbrae parietis rectè assimilatur, & miserior est, omnimodè coeco, qui non videns intelligit. Quare vertens speculum, summatim observabis, omniaque' in speculo videnda sunt, nimirum devia & labyrinthos nullos subesse
sed rectam transire Circulum planè lineam, & ternarium
in quaternario locatum per vnitatem in centro comeare, & vicissimè
Centro in Ternarium per quaternarium ad Circulum
liberè ferri. Hinc totum conficitur speculum in quo Caecus,
nigrum, album & rubrum, aliàs luto immersum videt. Exinde
mysterium revelatur, & crassum vinculis elementaribus liberatur,
subtiliaturque quò centies, milliesque & sine fine augmentetur;
felix sanè hoc qui ita perficit. Haec pro certo ac Artis
perfectionem strenae loco cuivis offero.

P R O L O G V S.
D Ilecte in Christo, Benevole lector, Cum quaeque & Artes & dona in omnipotentis Dei manu sint, ad ea pro sua misericordia eroganda cui vult, sic me ac suam Creaturam & miserum
hominem in Mundo hoc corruptibili misericordia perfudit
& in praesenti hoc labore maxima gratia circumdedit,
cum me indignum praestantia sua mysteria revelare vocaverit,
qui ac Omnipotens Deus multis aliis, ea, virtutibus, honore,
doctrina & hujus mundi dignitatibus plurimis me parasangis
praecellentibus concedere & largiri potuisset.
Quare
@

Quare cum à Deo mihi lumen concessum, ut ipsi ex inde laus & proximo commodum, conveniet, ut illud non scamno
sive labro subdam, sed mense' imponam, quò quivis adveniens
& ingrediens, videat & intelligat, quid sibi agendum aut intermittendum
hoc in negotio fiet.
Id circo mihi proposui, simplicissimè lumen illud, tanquam Speculo, Plebeis mei similibus, in figuris seu picturis
proponere, & per Cabalam Alchimiaeque artem, omnibus
techno & physiophilis laborumque Spagiricorum expertis
communicare in quibus sicuti spero absolutam speculi cognitionem
prae oculis habebunt, ut inde ad nutum & voluntatem
fructus & vtilitates decerpant, & prius quidem Corporis Humani
vitae & sanitati conducentes, posterius etiam Christianae
decentem temporalem sustentationem tam Corporis quàm
animae vberrimam ad vitam aeternam inveniant.

A R S.

O Principium considerà finem, mox o finis considera a principium. Nam Chalybs & Speculum ego, artis solum amatoribus, tam longè at juste quaesitum largior. Nam quivis hinc brevibus viam & iter ad verum perveniendi locum cognoscet. Quare meo fruimini consilio, & officinas visitate fabriles si voti compotes reddi velitis, quia in
Marte satis iracundo saccharum invenietis praetiosum. In arte enim nihil
scit, qui in Marte laborare respuit, nec temporis finem, prout praelians comperiet,
invenit propterea quod ejus Balsamus omnia balsamizat, & cuivis
scientiae seu artis facilitatem monstrat. Nam punctum intrat Circulum,
qui & in quadrangulo & triangulo reperitur. Hoc punctum si attingitis,
perfectionem consequimini & omni tribulatione, miseria & periculo evaditis.
His integram habetis artem, quam si non intelligitis incassum erunt quae scripsi
at culpam ipsismet vobis imputate & istis secedite.

B EX-*
@

E X P L A N A T I O A R T I S.
I N Coelesti hoc speculo, veritate artis & naturae, coelestialique cooperanet igne, facultate & potentia radij ex chalybe tribus distinctis formis elicito, & clarissimè diaphane reperto, videre potui singula qua oculi imò Coelum & terra capi potis erant. Primùm enim Speculum jùcunda Saphiri colore, igneae proprietatis, plurimo albo conspersum inveni, cujus gratia vidi, Mercurium & Salsapientum
tam manifestò, ac si in mea manu essent.
Hinc aliud speculum vi & virtute puri chalybis adeptus fui, in quo vidi sulphur Sophorum instar floris chelidonium dicti, tàm divitis salis naturae vegetabilis
quasi crescendo & augendo, ut florum ibidem ad sufficientiam decerpere
non potuerim, tam fructuosum hoc in speculo mihi comparuit.
Tertium Speculum ex hisce duobus speculis perfectè prosiluit, ignea planè rubedinis & instar ignis, parum per enim agitatum statim incalescebat &
uti purus ignis inflammebatur, ita ut sine timore illud manu prehendere non
debueram, quia quod edico vidi divinam potentiam maximumq; arcanum intus
latitare. Nam Sapientum ignem ibidem inveni, cujus beneficio omnia in
omnibus maturantur, mediante visibilis elementali igne, qui ignis plurimis
quaesitus, paucis verò inventus erat.
Tria nunc haec specula sedula diligentia, Artis spagiricae ope, uni conjunctim speculo conclusi, in quo & Deum & omnia cum pauperum gazis perfectissimè
quando libet video, unde nuncupari thesaurus thesaurorum rectè meretur.
Illud sollicitè ne furto mihi auferretur, aut cum eo alijs noxia inferretur
apud me custodio.
Hinc indubitanter spero, hunc tenuem diexodum Sapientibus sat declaraturum fore, quomodo Picturae hae, fructum spagiricae artis amatoribus producent,
modo cum Deo & Natura conciliati sint, tùm plura in hoc speculo,
quum velego vel alij describent, ex nunc descriptis & propositis, inq; figuris
hisce ad inveniendum significatis elicient.
Verùm hac solùm verae & solidae Alchemiae ac Artis spagiricae studiosos laborumq; chymicorum expertos concernunt, quibus & minima naturae occulta
& arcana patefient, medio graduum seu scalarum ordine in labore terendarum,
Ex: gr; Figura Numero I. indicat gradum Calcinationis, sub qua etiam
Reverberatio & eum mendatio intelligitur. Figura secunda, Gradum Exaltationis
exhibet, quae sublimationem & Elevationem vnâ cum destillatione
comprehendit. Tertia Figura Conjonctionem notat simul cum putrefactione,
solutione
@

solutione desolutione, resolutione, digestione, circulatione. Quarta Figura, in s(e)
Multiplicationem continet, sub quae ascendere, lavare, inhibere, cohobare, ne
non coagulare, figere, augmentare, tingere latet.
Per hos gradus ascendendum, hanc viam transituris, ut sc: tria speculi in unum speculum conferantur, mediantibus principalioribus, quatuor columnis,
ac Philosophia, Astronomia Alchymia & virtutes sunt, & Alphabeto secundae
Figurae, in circuli limbo de litera in literam veram huius Artis materiam
planè & perspicuè declarante. Quare cum A. B. C, & charactere
ordine innotescunt, facilè hîc videnda videbis, quemadmodum & in prima &
tertia Figura quatuor qualitates ac sunt Elementa, Calidum siccum frigidum
& humidum, quae edocent veram primam & ultimam Materiam,
cuius gratia omnia consequeris, sicuti brevibus descripsi, at plura addere
intermitte, cum ante me prae excellentes, illuminati & doctissimi Dei viri,
de istius modi etiam scripserint: maximè quia Tyronibus quae fieri poterant
hîc proposui, ex quibus majorem ipsis fortè conducentem intellectum
haurient.
Nam multa scriptio parum utilitais affert, siquidem omnia quatuor his Figuris, uti spero, satis in propatulo Verùm cum intellexero, Artis huius amatores
hic non contentos esse, sed ulteriora requirere, haud vetitum pennae ea ipsa
meliori ordine & fundamento Experientia comprobata vestire. Brevi enim
libellus subsequetur se Deus & tempus ferent, qui de puncto in punctum, in quatuor
partes dividetur ad duarum columnarum in prima figura de Natura &
Arte videndarum, normam.
Interim simplici hoc proposito huius mei speculi, ac prodromo contenti estote, & recordamini humilibus potius sublimia obversari, quam superbis. Cum
altiores oculi, exilem intellectum haud requirant. Quare ijs solùm qui artis,
spagiricorumq; laborum gnari sunt praescriptum & propositum speculum praesens
est.

Epilogi vice antiquissimi Lapidis Declaratio.
H Is concludo, Fundamentum in arte chymica est summa Medicinae, quae flosculus compositus existit dignissimus a Deo creatus & extructus, Aqua viscosa, primum Ens, prout sapientes edocent, Nam ex arte nostra Natura,
tanquam summa tinctura enascitur, in qua tria sunt principia, ob qua
B 2 & noster
@

& noster lapis triplex est, Mineralis, animalis, vegetabilis, hoc est Corpus
anima & spiritus, ab ipsa sic productus Natura, instar mellis dulcis, humidumque
Sal, Lunaris, liquidus instar butyri, Solaris, Leo, viridis, occultum
sulphur, lucrum sophorum, anima corporis praestans. Quinta essentia, noster
ignis, flos generationem efficiens, quem praeter ignis alius operare nil
potest.
Sophorum ignis Ars est, cum sine eo labor omnis irritus, quanque centum mille que laborares annos; tamen hoc sine omnia incassum susciperes, nec
ullam perfectionem attingeres, sed cum tempore & pecuniam perderes, Quare
diligenter studijs invigila & certò inquire, Ignem absque lumine & carbone,
spirituq; vivicante utere, qui emortua exuscitet metalla, supernaturalis
enim hic ignis est, viva calce & equino stercore abditus, notabis tamen est
pluribus per haec liber aberis molestij, idcirco finem istis adipisci non posse, &
propterea in equino inquirenda stercore non esse, stolidum siquidem ludicra
istius modi, quae subsannationes omnium facilè promererentur tractare.
Quare antiquissimum notum tibi fac lapidem & voti compos fies, Felicissimus
qui à Deo donum hoc consequitur.

Autoris contextus.
Sequitur diagraphe anonymi Philosophi Fraternitati dicata.
Discursus brevior, sive specimen tenuitatis Philosophiae sacrae & Medicinae summae.
======================================================

J E H O V A T R I U N U S
omnia ex nihilo.
Spiritus Dei ferebatur super aquas. chaos:
Primum H Y L E sapientum omnia ex aqua sunt creata.
Firmamentum, Mineralia, Vegetabilia, Animalia.
M A C R O-*
@

M A C R O C O S M U S
ex Centro & Quinte
Esse
M I C R O C O M U S
Omnium Creatorum Creatura perfectissima
H O M O Imago Dei altissimi
Anima immortalis; Ignis coelestis invisibilis. Ab lapsius: En M E S S I A S. Lumen gratiae & Natura. L I L I: prima Materia corporis perfecti, Matrix Medij Cosmi. Balsamus & Mumia.
Magnesq; Magicus in Microcosmo incomparabilis, Aqua sapientum, ex qua omnia, & in qua omnia; quae omnia regit, in qua erratur, & in qua ipse error corrigitur.
Mens Sana in Corpore Sano
Preces indefessa: Patientia & Mora Materia, vas, Fornax, ignis, Coctio, est sola Res una est. Vna sola & in, ipsa sola una; Initium, medium & finis.
Nil Altenum admittit, & absq; alieno perficitur, E C C E in Mercurio est, quod quaerunt sapientes.
F O N T I N A D I A P H A N A.
Duplex Mercurius.
B 3 Rotatio
@

Rotatio Sphaerae omnium Planetarum. Et Ens in Momento Fumigans Nigrum a
L U C E N T E M O R S E T V I T A

Regeneratio cum Renophatione.
Initium fixionis, Medium & Finis.
Summa & Fundamentum totius secreti Magici. R. Quinti Esse Macro: & Microcosmi, sive Mercurij Philosophici ignis invisibilis Coelestis vivi salis Metallorum anaq. s. Fiat Arte Magi-philosophica rotando, solvendo coagulando & fixando.
M E D I C I N A S U M M A
in qua Sapientia major: sanitas perfecta: & opes plus sufficientes: Omnia ab uno, & omnia ad unum Festinatio & ostentatio ad Orcum. Dictum sat, De simplici & plano; rejecta omni malitia Pathmos obstaculum.
Fiat voluntas J E H O V AE Soli Deo Gloria,

Per ignem demum Novem & aetas paVLVS.
F I N I S.
@

pict
@

pict

@

pict

@

pict

@

pict

@
@

Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfsseite Rückkehr. Flag (H)jælp side Tilbage. Bandiera Guida Torno.