@
Réfer. : AL1307A
Auteur : Lambsprinck.
Titre : Petit traité de la Pierre Philosophale. Latin.
S/titre : De Lapide Philosophico, version latine.
Editeur : Hermannum à Sande. Francofurti.
Date éd. : 1677 .
@
LAMBSPRINCK
NOBILIS GERMANI PHILOSOPHI
ANTIQVI LIBELLVS
De
L A P I D E P H I L O S O P H I C O,
E Germanico versu Latinè redditus, per Nicolaum
Barnaudum Delphinatem Medicum, hujus
scientiae studiosissimum.
F R A N C O F U R T I,
Apud H E R M A N N U M à SANDE.
------------------------------
M DC LXXVII.
@
( 3 )
P R AE F A T I O.
L Amsprinck vocor, natus ex nobili familia,
Et hoc stemma gero cum laude & jure,
Philosophiam legi, & bene intellexi.
Eruditione Praeceptorum fundamentum attigi,
Uu 2 Quod
@
( 4 )
Quod mihi Deus ex gratia sua largitus est
Dans mihi spiritum cum intellectu.
Ideo sum factus auctor hujus libri
Et deduxi in hunc observabilem ordinem
Ut intelligant pauperes & divites
Certe in terris non reperitur ipsi similis,
In quo mei (Deo fit laus) non sum oblitus.
Affecutus enim sum verú fundamentum & veritatem
Igitur hunc librum in silentio servate,
Et non poeniteat hunc saepius legere.
Sic veritatem discetis, & accipietis,
Et hoc donum Dei magnum in bonum vertetis,
O Deus pater, qui es in omnibus initium & finis,
Rogamus te proprer D. nostrum Christum Jesum,
Ut illumines sensus rationis & cogitationes nostras,
Ut te laudemus, celebremus sine intermissione,
Et hunc librum secundú voluntaté tuam absolvamus:
Simulque omnia in bonum velis dirigere,
Nosque conservare in tua immensa misericordia.
Hoc faxit sancta tua majestas pro sua immensa clementia.
Auxilio
divino enumerabo vobis hanc artem,
Nihilque in veritate tecta vos celabo.
Postquam me recte & bene intellexeritis
Tandem erroris vestri liberi eritis.
Nam nihil plus est, quam unum
In quo omnia latent.
Ideó
@
( 5 )
Ideo animum ne deijcite.
Coquere enim, tempus & patientia vobis sunt necessaria,
Si
vultis nobilissimis fructibus uti,
Non poeniteat vos temporis & laboris,
Nam semina & metalla vobis semper modice coquenda
sunt
De die in diem & aliquot septimanas,
Tunc in hac unica vilite
Totum opus Philosophiae invenietis & perficietis.
Quod quidem omnibus hominibus adeo impossibile
videtur,
Cum sit adeo facilis & vilis labor.
Quod si aliis monstraremus, & in lucem proferremus,
Irrideremur à viris, foeminis & pueris.
Ideo estote modesti & secreti,
Tunc eritis in pace & sine cura,
Nempe erga Deum & proximum
Qui dat artem, & vult eam celati,
Nunc Praefationem omittemus,
Et veram describere incipiemus,
Et thythmis, figuris vere & plane,
Sine nugis; sine mendaciis in lucem dabimus
Gratias agendo Creatori omnis creaturae.
Et jam sequitur Prima figura.
Vu 3 Philo-
@
( 6 )
P
Hilosophi in genere dicunt,
Duos pisces in nostro mari esse,
Sine omni carne & ossibus.
Hi in propria aqua coquantur.
Tunc immensum ex his mare fiet,
Quod nullus homo eloqui poterit,
Hoc est Philosophorum decretum:
Duo pisces sunt tantum unum, hoc verum,
Tamen sunt duo & nihilominus unum
Corpus, Spiritus & Anima.
Nunc certè vobis sic dico,
Coquite simul haec tria,
Vt sit maximum mare.
Postea vobis significabitur
Quando magnum incrementum habueritis.
Ideo coquite sulphur cum sulphure benè,
Nec multa verba ea de refacite
Tace & reconde haec tuo magno commodo,
Ita eris liber ab omni pauperie.
Os tuum adeo compesce.
Sic tuus labor nulli innotescet.
Animad-
@
( 7 )
--------------------------------------------------
Animadvertite & recte intelligite
Pisces duos in nostro mari natare.
P R I M A F I G U R A.
Mare est Corpos, duo Pisces sunt?
Spiritus & Anima.
Philo-
@
( 8 )
P
Hilosophus in praesenti ait
Feram esse in Sylva,
Nigredine prorsus obductam,
Cui si quis caput amputabit,
Tunc penitus nigredinem amittet,
Et candidissimum colorem eliget.
Cupitis hujus verum intellectum,
Nigredo nominatur caput corui.
Quam primum haec evanuerit,
Mox apparet albus color.
Hoc tum demum vocatur, capite spoliatum
Cum nigra nebula perierit, credite mihi,
Hoc igitur dono Philosophi
Ex animo gaudent,
Celant summa cum diligentia,
Vt nullus stultus haec sciat.
Tamen Filiis suis bono animo
Nonnihil scribendo retegunt,
Nempe quibus à Deo datum.
Hi, hac ratione hoc potiuntur dono
Ideo nulli hac de re dicendum,
Siquidem Deus haec celari vult.
Hic
@
( 9 )
--------------------------------------------------
Hic celeriter animadvertite
Nigram feram in sylva.
S E C U N D A F I G U R A.
P U T R E F A C T I O.
Xx
@
( 10 )
P
Hilosophi dicunt strenuè,
Duo animalia esse in hac sylva;
Vnum laudabile, formosum & alacre:
Magnus & robustus cervus.
Aliud unicornu, monstrat Philosophus,
Haec duo in sylva latent omnino,
Sed beatus vir dicetur;
Qui hac irretiet & capiet,
Magistri nobis claris verbis
Significant hic, & in omnibus locis
Haec duo animalia in sylvis vagari.
(Tamen sylvam rem unam intellige)
Quod si ad fundamentum respiciamus,
Tunc syva corporis nomen accipiet.
Tum etiam certè & rectè invenietur,
Vnicornu esse Spiritum omni hora;
Cervus verò nullum aliud nomen cupit
Quam Anima: Quod nomen ipsi nemo subripiet,
Nunc etiam justum est, ut magister vocetur,
Qui ea arte ducet & frenet
In syvam ducere & deducere
Vt simul coacta maneant
Huic rectè à nobis adjudicabitur
Illum assecutum esse auream carnem
Et ut triumphet ubique.
Imo ipsi magno Augusto imperitet.
Dein-
@
( 11 )
--------------------------------------------------
Deinceps sine cura scitote
In sylva cervum & unicornu latere,
T E R T I A F I G V R A.
In Corpore est Anima & Spiritus.
Xx 2 Fideli-
@
( 12 )
F
Ideliter nos Philosophi docent
Duos leones ambulare robustos
Nempe masculum, & foeminam, in valle tenebrosa & horrida
Latereque & artis esse, ut capi possint
Horrida, crudeli facie & imagine
Celeres, effrenes & prorsus feroces,
Quos, qui sapientia & astutia
Irretire, frenare & asservare noverit,
In eandemque sylvam cogere poterit,
Huic merito & jure asscribetur
Eum adeptum esse coronam & gloriam longe prae aliis,
Imò & laudem praeripuisse sapientibus hujus temporis.
Est
@
( 13 )
--------------------------------------------------
Est summum portentum
Ex duobus Ieonibus unum fieri.
Q U A R T A F I G V R A.
Spiritus & Anima sunt conjungendi & redigendi
ad corpus suum.
Xx 3 Alexan-
@
( 14 )
A
Lexander ex Persia scribit
Lupum & canem in hac argilla esse
Educatos, tamen à Philosopho nobis indicatur,
Vtrumque unam habere originem,
Lupum scilicet ab Oriente provenire,
Canem verò ab Occidente ortum suum trahere.
Hi sunt invidia pleni,
Rabiosi, furibundi & prorsus amentes,
Vnus alterum vita privat,
Et ex his maximum venenum oritur.
Sed cùm denuò vita potiuntur,
Tunc revera de se praebent
Summam medicinam, & nobissimam Theriacam
Qualis unquam in terra haberi potest,
Quae recreavit sapientes cujus vis temporis,
Qui Deo gratias agunt eumque laudant.
Lupus
@
( 15 )
--------------------------------------------------
Lupus & Canis sunt in una domo
Postremo tamen ex his unum fit.
Q V I N T A F I G U R A.
Morificatio, & albificatio, corporis conjunctique
cum Anima & Spiritu imbibitio
Horren-
@
( 16 )
H
Orrendus Draco sylvam incolit
Summè venenosus, huic nihil deest:
Cum videt radios Solis, & lucidum ignem
Tunc diffundit suum venenum & volat tam monstrosè
Vt nullum vivens animal ante illud subsistat,
Vt neque Basilicus ipse ei par sit
Qui illum sapienter occidere norit,
Hic evadet ex omnibus periculis,
Omnes venae & colores in ejus morte augentur.
Et sit ex suo veneno summa medicina.
Suum venenum subito consumit,
Devorat enim propriam venenatam caudam.
Haec omnia in se ipso perficere cogitur.
Et laudabile balsamum inde ex illo fluit,
Hos vires tandem conspicient,
Et mirè omnes sapientes super his gaudebunt.
Hoc
@
( 17)
--------------------------------------------------
Hoc verè est magnum miraculum & cita fraus,
In venenoso Dracone summam medicinam in esse.
S E X T A F I G V R A.
Mercurius rectè & chymicè praecipitatus vel sublimatus, in
sua propria Aqua resolutus & rursum coagulatus.
Yy Nidus
@
( 18 )
N
Idus in sylva reperitur
In quo Hermes suos pullos habet,
Vnus semper conatur volatum,
Alter in nido manere gaudet,
Et alter alterum non dimittit.
Infimus, supremum sic tenet
Ut simul in nido manere cogantur:
Tanquam vir in domo cum sua Conjuge,
Conjugio arctissimé copulati.
Hinc gaudemus omni hora
Quod aquilam foeminam hoc via tenuerimus.
Propterea Deum Patrem ut feliciter hoc oremus,
Duae
@
( 19)
--------------------------------------------------
Duae aves in sylva nominantur,
Cum tamen saltem una intelligatur.
S E P T I M A F I G U R A.
Mercurius saepius sublimatus, tandem figitur, ut non amplius aufugere
& avolare per vim ignis possit: Toties enim sublimatio
reiteranda, quo usque fixus fiat.
Yy 2 Repe-
@
( 20 )
R
Eperitur in India amoenissima sylva,
In qua duae aves sunt colligatae:
Vna est colore albissimo, altera rubro,
Hae se invicem mordendo interimunt,
Vna alteram devorat, & consumit;
Vtraeque tamen in albas colombas transmutantur.
Ex columba nova nascitur Phoenix,
Quae nigredinem, foetorem & mortem dimisit,
Vt sic novam vitam resumpsit.
Haec vis ipsi à Deo data,
Vt inposterum aeternum vivat, & nunquam moriatur,
Acquisivit nobis divitias, & vitam incolumes;
Vt hoc magna miracula edamus
Vt nobis veri Philosophi manifesté describunt.
Duae
@
( 21 )
--------------------------------------------------
Duae aves sunt nobiles & magni pretii,
Corpus & Spiritus, alterum consumit.
O C T A V A F I G U R A.
Corpus iterum ponatur pro digestione in simum equinum vel balneum,
superfuso suo aere vel spiritu à corpore olim subtracto.
Corpus factum est per operationem album, Spiritus verò rubeus
arte. Entium opus tendit ad perfectionem, praeparaturque
sic Lapis Philosophorum. Yy 3 Nunc
@
( 22 )
N
Vnc audite mirabile factum,
Magna enim vos docebo,
Qualiter Rex se super omne genus efferat,
Et audite quid nobilis sylvarum dominus dicat,
Hostes meos omnes superavi & vici,
Veneno sumque draconem pedibus meis subegi,
Sum Rex eximius & dives in terris,
Me nemo superior natus
Nec artibus, nec natura
Ab omni vivente creatura:
Omnia enim facio quae homo cupit,
Do potestatem, salutem durabilem,
In super & aurum, argentum, gemmas, pretiososque lapillos,
Omnemque medicinam maximam & minimam.
Inprimis enim eram genere ignobili,
Antequam tam sublimi loco natus & constitutus essem.
Et quod ad tantum fastigium de venerim,
Hoc mihi Dei & naturae beneficio datum est.
Quodque ex pessimo sit factum optimum,
Et ad tantum gradum evectum sit
Nempe ad statum regium,
Hinc mihi Hermes nomen sylvarum domini tribuit.
Domi-
@
( 23 )
--------------------------------------------------
Dominus sylvarum potitus est suo regno,
Et ab infimo ad supremum gradum conscendit.
N O N A F I G V R A
Si fortuna volet, fies ex Rhetore Consul.
Si volet haec eadem, fies ex Consule Rhetor.
Intellige primum Gradum Tincturae verè apparuisse.
Omnes
@
( 24 )
O
Mnes fabulae haec nobis narrant,
Vt salamandra oriatur ex igne,
In quo suum habeat cibum & vitam.
Quae ipsi natura dedit:
Habit at autem in monte profundo,
Ante quem multi ignes inceduntur
Vnus altero minor,
In quo se Salamandra lavat;
Tertius major, quartus clarissimus omnium:
Hos omnes Salamandra lustrat & in ipsis mundatur:
Hinc ad suam properat foveam
Et in ipso itinere capitur & confoditur,
Ita ut moriatur & vitam cum sanguine emittat.
Hoc quidem ipsi undiquaque in bonum cedit,
Vitam perennem suo sanguine lucratur,
Nec ulla morte post hac perire potest.
Sic sanguis ipsius pretiosissima est medicina in terris,
Et ipsi par non reperitur,
Omnem enim morbum sanguis ejus propellit
In omnibus metallis corporibusq; animalium & hominum.
Hinc Sapientes suam hauserunt Scientiam.
Et per hoc ad coeleste donum per venerunt,
Quod Lapis Philosophorum dicitur,
Cui totius Orbis vires sunt inditae.
Haec nobis Philolophi mera ex benevolentiâ donant
Vt eorum perpetuò reminiscamur.
Sala
@
( 25 )
--------------------------------------------------
Salamandra vivit in igne,
Ignisque hanc mutavit in optimum colorem.
D E C I M A F I G U R A.
Reiteratio, gradatio & melioratio Tincturae, vel Lapidis
Philosophorum: Augmentatio potius
intelligatur.
Zz Senex
@
( 26 )
S
Enex Pater ex Israel venit,
Qui habet unicum tantùm filium
Quem diligit ex toto corde:
Huic praescribit dolorem cum dolore
Ac si ductor filium unicum ducere
Quocunque locorum cuperet aut vellet.
Ductor dixit filio his verbis,
Veni huc, ducam te ad omnia loca,
In summum altissimi montis cacumen,
Vt discas omnes mundi scientias;
Vt magnitudinem mundi & maris perspicias,
Et inde magnam voluptatem capias,
Ad summum enim te proveham,
Et usque ad altisssimas coeli fores.
Filius verbis ductoris paruit,
Cùm ille que simul ascendit.
Thronum coelestum inspexit,
Qui era supra modum splendidus.
His igitur omnibus visis,
Cum gemitibus patris sui memor,
Misertus est magnae miseriae Patris,
Ideo ad sinum ejus reverti constituit.
Pater,
@
( 27 )
--------------------------------------------------
Pater, Filius, cum ductore sibi sunt juncti manibus,
Corpus, Spiritus & Anima, hic subintelligitur,
U N D E C I M A F I G U R A.
Zz 2 Hic
@
( 28 )
H
Ic Filius ductori dicit,
Ad Patrem meum descendam;
Sine me enim nec esse, nec vivere potest:
Me ingeminat crebroque vocat.
Ductor ad Filium dixit,
Non te solum dimittam,
Duxite é sinu Patris;
Igitur te reducam.
Vt & rursum gaudeat, & vivat;
Ipsique dabimus hanc vim,
Surrexerunt igitur sine mora ambo,
Aedesque Patris repetierunt.
Pater venientem Filium cùm vidisset,
Intenta voce clamavit, dicens.
Alius
@
( 29 )
--------------------------------------------------
Alius mons Indiae in vase jacet,
Quem Spiritus & Anima, utpote filius & dux, conscenderunt.
D V O D E C I M A F I G V R A.
Zz 3 O Fili-
@
( 30 )
O
Fili te absente mortuus eram,
Simulque in magnum discrimen vitae veneram.
Te praesente revivisco;
Tuus enim reditus hoc mihi confert gaudium.
Cùm verò domum patris ingrederetur filius,
Hunc Pater manibus amplexatur,
Prae nimioque gaudio hunc deglutivit,
Idque proprio sui ipsius ore.
Pater hic prae nimia visudat.
Hic
@
( 31 )
--------------------------------------------------
Hic Pater devorat Filium:
Anima & Spiriturs è corpore promanant.
D E C I M A T E R T I A F I G U R A.
Hic
@
( 32 )
H
Ic sudat Pater propter Filium.
Simulque Deum intimo corde precatur,
In cujus manu erant omnia,
Qui creat & creavit cuncta,
Vt filium suum ex corpore denuo educat,
Eumque pristina sua vita donet,
Deus precibus annuit,
Patremque decumbere & dormire jubet.
Qui cùm dormiret,
Dimittit Deus coelitus pluviam
In terras per sidera lucida.
Haec pluvia frugifera & argentea erat,
Corpus Patris rigavit & emollivit.
Juva nos Deustandem
Vt gratiam tuam asse quamur.
Hic
@
( 33 )
--------------------------------------------------
Hic vehementer sudat Pater,
Oleum & recta Tinctura Philosophorum ex eo promanat
D E C I M A Q U A R T A F I G U R A.
Aaa Hic
@
( 34 )
H
Ic dormiens Pater
Totus in Limpidam mutatur aquam,
Et hujus aquae virtute
Bonum conficitur solum,
Simulque novus Pater fortis & pulcher
Quique facit novum Filium,
Hic in Patre semper manet,
Et Pater in Filio:
Sic in rebus diversis
Innumerabiles proferunt fructus,
Qui nullo tempore pereunt,
Nec ulla morte intereunt,
Sed gratia Dei semper manent
Simulque in magnifico regno triumphant
Pater, cum Filio una in sede resident,
Senisque magistri facies
In medio apparet,
Pallio sanguineo vestitus.
REGI SECVLORVM INVISIBILI, IMMORTALI,
soli Deo fit laus & gloria in secula,
Amen.
Hic
@
( 35 )
--------------------------------------------------
Hic Pater & Filius in unum sunt copulati,
Ut simul in aeternum manent.
D E C I M A Q V I N T A F I G V R A.
Aaa 2
@
@